aut si quid magis aridum est habetissole et frigore et esuritione.quare non tibi sit bene ac beate?a te sudor abest, abest saliva,mucusque et mala pituita nasi.hanc ad munditiem adde mundiorem,quod culus tibi purior salillo est,nec toto decies cacas in anno;atque id durius est faba et lapillis,quod tu si manibus teras fricesque,non unquam digitum inquinare possis.haec tu commoda tam beata, Furi,noli spernere nec putare parvi,et sestertia quae soles precaricentum desine: nam satis beatu's.O qui flosculus es Iuventiorum,non horum modo, sed quot aut fueruntaut posthac aliis erunt in annis,mallem divitias Midae dedissesisti cui neque servus est neque arca,quam sic te sineres ab illo amari.quid? Non est homo bellus? inquies. est:sed bello huic neque servus est neque arca.hoc tu quam libet abice elevaque:nec servum tamen ille habet neque arcam.Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillovel anseris medullula vel imula auricillavel pene languido senis situque araneoso,idemque Thalle turbida rapacior procella,cum † diva mulier aries ostendit oscitantes,remitte pallium mihi meum quod involastisudariumque Saetabum catagraphosque Thynos,inepte, quae palam soles habere tanquam avita.quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,ne laneum latusculum manusque mollicellasinusta turpiter tibi flagella conscribillent,et insolenter aestues velut minuta magnodeprensa navis in mari vesaniente vento.Furi, villula vestra non ad Austriflatus opposita est neque ad Favoni