frustra: nam insidias mihi instruentemtangam te prior irrumatione.atque id si faceres satur, tacerem:nunc ipsum id doleo, quod esurire,ah me me, puer et sitire discet.quare desine, dum licet pudico,ne finem facias, sed irrumatus.Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,homo est venustus et dicax et urbanus,idemque longe plurimos facit versus.puto esse ego illi milia aut decem aut pluraperscripta, nec sic, ut fit, in palimpsestorelata: chartae regiae, novi libri,novi umbilici, lora, rubra membrana,derecta plumbo et pumice omnia aequata.haec cum legas tu, bellus ille et urbanusSuffenus unus caprimulgus aut fossorrursus videtur: tantum abhorret ac mutat.hoc quid putemus esse? Qui modo scurraaut si quid hac re tritius videbatur,idem infaceto est infacetior ruresimul poemata attigit, neque idem unquamaeque est beatus ac poema cum scribit:tam gaudet in se tamque se ipse miratur.nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquamquem non in aliqua re videre Suffenumpossis. Suus cuique attributus est error,sed non videmus manticae quod in tergo est.Furi, cui neque servus est neque arcanec cimex neque araneus neque ignis,verum est et pater et noverca, quorumdentes vel silicem comesse possunt,est pulchre tibi cum tuo parenteet cum coniuge lignea parentis.nec mirum: bene nam valetis omnes,pulchre concoquitis, nihil timetis,non incendia, non graves ruinas,non furta impia, non dolos veneni,non casus alios periculorum.atqui corpora sicciora cornu