di magni, horribilem et sacrum libellum,quem tu scilicet ad tuum Catullummisti, continuo ut die periret,Saturnalibus, optimo dierum!non, non hoc tibi, false, sic abibit:nam, si luxerit, ad librariorumcurram scrinia, Caesios, Aquinos,Suffenum, omnia colligam venena,ac te his suppliciis remunerabor.vos hinc interea valete, abiteilluc unde malum pedem attulistis,saecli incommoda, pessimi poetae.Si qui forte mearum ineptiarumlectores eritis manusque vestrasnon horrebitis admovere nobis,Commendo tibi me ac meos amores,Aureli. Veniam peto pudentem,ut, si quicquam animo tuo cupistiquod castum expeteres et integellum,conserves puerum mihi pudice,non dico a populo: nihil veremuristos qui in platea modo huc modo illucin re praetereunt sua occupati;verum a te metuo tuoque peneinfesto pueris bonis malisque.quem tu qua libet, ut libet movetoquantum vis, ubi erit foris paratum:hunc unum excipio, ut puto, pudenter.quod si te mala mens furorque vecorsin tantam impulerit, sceleste, culpam,ut nostrum insidiis caput lacessas,ah tum te miserum malique fati,quem attractis pedibus patente portapercurrent raphanique mugilesque.Pedicabo ego vos et irrumabo,Aureli pathice et cinaede Furi,qui me ex versiculis meis putastis,quod sunt molliculi, parum pudicum.nam castum esse decet pium poetamipsum, versiculos nihil necesse est,