tollis lintea neglegentiorum.hoc salsum esse putas? fugit te, inepte!quamvis sordida res et invenusta estnon credis mihi?crede Pollionifratri, qui tua furta vel talentomutari velit; est enim leporumdisertus puer ac facetiarum.quare aut hendecasyllabos trecentosexspecta, aut mihi linteum remitte,quod me non movet aestimatione,verum est mnemosynum mei sodalis.nam sudaria Saetaba ex Hiberismiserunt mihi muneri Fabulluset Veranius: haec amem necesse estet Veraniolum meum et Fabullum.Cenabis bene, mi Fabulle, apud mepaucis, si tibi di favent, diebus,si tecum attuleris bonam atque magnamcenam, non sine candida puellaet vino et sale et omnibus cachinnis.haec si, inquam, attuleris, venuste nostercenabis bene; nam tui Catulliplenus sacculus est aranearum.sed contra accipies meros amoresseu quid suavius elegantiusve est:nam unguentum dabo, quod meae puellaedonarunt Veneres Cupidinesque,quod tu cum olfacies, deos rogabistotum ut te faciant, Fabulle, nasum.Ni te plus oculis meis amarem,iucundissime Calve, munere istoodissem te odio Vatiniano:nam quid feci ego quidve sum locutus,cur me tot male perderes poetis?isti di mala multa dent clientiqui tantum tibi misit impiorum.quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertummunus dat tibi Sulla litterator,non est mi male, sed bene ac beate,quod non dispereunt tui labores.