Cui dono lepidum novum libellumarido modo pumice expolitum?Corneli, tibi; namque tu solebasmeas esse aliquid putare nugas,iam tum cum ausus es unus Italorumomne aevum tribus explicare chartis,doctis, Iuppiter, et laboriosis!quare habe tibi quidquid hoc libelliqualecumque, quod, o patrona virgo,plus uno maneat perenne saeclo.Passer, deliciae meae puellae,quicum ludere, quem in sinu tenere,cui primum digitum dare adpetentiet acris solet incitare morsus,cum desiderio meo nitenticarum nescio quid libet iocari(et solaciolum sui doloris,credo, ut tum gravis adquiescat ardor),tecum ludere sicut ipsa possemet tristis animi levare curas!Tam gratum est mihi quam ferunt puellaepernici aureolum fuisse malum,quod zonam solvit diu ligatam.Lugete, o Veneres Cupidinesqueet quantum est hominum venustiorum!passer mortuus est meae puellae,passer, deliciae meae puellae,quem plus illa oculis suis amabat;nam mellitus erat, suamque noratipsa tam bene quam puella matrem,nec sese a gremio illius movebat,sed circumsiliens modo huc modo illucad solam dominam usque pipiabat.qui nunc it per iter tenebricosumilluc unde negant redire quemquam.at vobis male sit, malae tenebraeOrci, quae omnia bella devoratis;tam bellum mihi passerem abstulistis.o factum male! o miselle passer!tua nunc opera meae puellae