funditus atque imis exarsit tota medullis.heu misere exagitans immiti corde furores,sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,qualibus incensam iactastis mente puellamfluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!quantos illa tulit languenti corde timores,quanto saepe magis fulgore expalluit auri,cum saevum cupiens contra contendere monstrumaut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.non ingrata tamen frustra munuscula divispromittens tacito succendit vota labello.nam velut in summo quatientem bracchia Tauroquercum aut conigeram sudanti cortice pinumindomitus turbo contorquens flamine robureruit (illa procul radicitus exturbataprona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),sic domito saevum prostravit corpore Theseusnequiquam vanis iactantem cornua ventis.inde pedem sospes multa cum laude reflexiterrabunda regens tenui vestigia filo,ne labyrintheis e flexibus egredientemtecti frustraretur inobservabilis error.sed quid ego a primo digressus carmine pluracommemorem, ut linquens genitoris filia vultum,ut consanguineae complexum, ut denique matris,quae misera in gnata deperdita laetabatur,omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,aut ut vecta rati spumosa ad litora Diaevenerit, aut ut eam devinctam lumina somnoliquerit immemori discedens pectore coniunx?saepe illam perhibent ardenti corde furentemclarisonas imo fudisse ex pectore voces,ac tum praeruptos tristem conscendere montesunde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,tum tremuli salis adversas procurrere in undasmollia nudatae tollentem tegmina surae,atque haec extremis maestam dixisse querelis,frigidulos udo singultus ore cientem:sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,