Thesea cedentem celeri cum classe tueturindomitos in corde gerens Ariadna furores,necdum etiam sese quae visit visere credit,ut pote fallaci quae tunc primum excita somnodesertam in sola miseram se cernat harena.immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,irrita ventosae linquens promissa procellae.quem procul ex alga maestis Minois ocellissaxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,prospicit et magnis curarum fluctuat undis,non flavo retinens subtilem vertice mitram,non contecta levi velatum pectus amictu,non tereti strophio lactentis vincta papillas,omnia quae toto delapsa e corpore passimipsius ante pedes fluctus salis adludebant.sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictusilla vicem curans toto ex te pectore, Theseu,toto animo, tota pendebat perdita mente.ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavitspinosas Erycina serens in pectore curasilla tempestate, ferox quo ex tempore Theseusegressus curvis e litoribus Piraeiattigit iniusti regis Gortynia tecta.nam perhibent olim crudeli peste coactamAndrogeoneae poenas exsolvere caediselectos iuvenes simul et decus innuptarumCecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.quis angusta malis cum moenia vexarentur,ipse suum Theseus pro caris corpus Athenisproicere optavit potius quam talia Cretamfunera Cecropiae nec funera portarentur.atque ita nave levi nitens ac lenibus aurismagnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.hunc simul ac cupido conspexit lumine virgoregia, quam suavis exspirans castus odoreslectulus in molli complexu matris alebat,quales Eurotae progignunt flumina myrtosaurave distinctos educit verna colores,non prius ex illo flagrantia declinavitlumina quam cuncto concepit corpore flammam