vestibulum ut molli velatum fronde vireret.post hunc consequitur sollerti corde Prometheusextenuata gerens veteris vestigia poenaequam quondam silici restrictus membra catenapersolvit pendens e verticibus praeruptis.inde pater divum sancta cum coniuge natisqueadvenit, caelo te solum, Phoebe, relinquensunigenamque simul cultricem montibus Idri:Pelea nam tecum pariter soror adspernata estnec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,large multiplici constructae sunt dape mensae,cum interea infirmo quatientes corpora motuveridicos Parcae coeperunt edere cantus.his corpus tremulum complectens undique vestiscandida purpurea talos incinxerat ora,at roseae niveo residebant vertice vittae,aeternumque manus carpebant rite laborem.laeva colum molli lana retinebat amictum,dextera tum leviter deducens fila supinisformabat digitis, tum prono in pollice torquenslibratum tereti versabat turbine fusum,atque ita decerpens aequabat semper opus dens,laneaque aridulis haerebant morsa labellisquae prius in levi fuerant exstantia filo.ante pedes autem candentis mollia lanaevellera virgati custodibant calathisci.haec tum clarisona vellentes vellera vocetalia divino fuderunt carmine fata,carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:o decus eximium magnis virtutibus augens,Emathiae tutamen opis, clarissime nato,accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,currite ducentes subtegmina, currite, fusi.adveniet tibi iam portans optata maritisHesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,quae tibi flexanimo mentem perfundat amorelanguidulosque paret tecum coniungere somnoslevia substernens robusto bracchia collo.