linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,talia complexum iuveni mandata dedisse:gnate mihi longe iucundior unice vita,gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casusreddite in extrema nuper mihi fine senectae,quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtuseripit invito mihi te, cui languida nondumlumina sunt gnati cara saturata figura,non ego te gaudens laetanti pectore mittam,nec te ferre sinam fortunae signa secundae,sed primum multas expromam mente querelascanitiem terra atque infuso pulvere foedans,inde infecta vago suspendam lintea malo,nostros ut luctus nostraeque incendia mentiscarbasus obscurata decet ferrugine Hibera.quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,quae nostrum genus ac sedes defendere Erechtheiadnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,tum vero facito ut memori tibi condita cordehaec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,ut simul ac nostros invisent lumina collis,funestam antennae deponant undique vestemcandidaque intorti sustollant vela rudentes,quam primum cernens ut laeta gaudia menteagnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.haec mandata prius constanti mente tenentemThesea ceu pulsae ventorum flamine nubesaerium nivei montis liquere cacumen.at pater, ut summa prospectum ex arce petebatanxia in adsiduos absumens lumina fletus,cum primum inflati conspexit lintea veli,praecipitem sese scopulorum e vertice iecitamissum credens immiti Thesea fato.sic funesta domus ingressus tecta paternamorte ferox Theseus, qualem Minoidi luctuobtulerat mente immemori, talem ipse recepit.quae tum prospectans cedentem maesta carinammultiplices animo volvebat saucia curas.at parte ex alia florens volitabat Iacchuscum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis