indomito nec dira ferens stipendia tauroperfidus in Creta religasset navita funem,nec malus hic celans dulci crudelia formaconsilia in nostris requiesset sedibus hospes!nam quo me referam? quali spe perdita nitor?Idaeosne petam montes? ah, gurgite latodiscernens ponti truculentum ubi dividit aequor?an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliquirespersum iuvenem fraterna caede secuta?coniugis an fido consoler memet amore,quine fugit lentos incurvans gurgite remos?praeterea nullo litus, sola insula, tecto,nec patet egressus pelagi cingentibus undis:nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.non tamen ante mihi languescent lumina morte,nec prius a fesso secedent corpore sensusquam iustam a divis exposcam prodita multamcaelestumque fidem postrema comprecer hora.quare, facta virum multantes vindice poenaEumenides, quibus anguino redimita capillofrons exspirantis praeportat pectoris iras,huc huc adventate, meas audite querelas,quas ego, vae miserae, extremis proferre medulliscogor inops, ardens, amenti caeca furore.quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,vos nolite pati nostrum vanescere luctum,sed quali solam Theseus me mente reliquit,tali mente, deae, funestet seque suosque.has postquam maesto profudit pectore vocessupplicium saevis exposcens anxia factis,adnuit invicto caelestum numine rector,quo nutu tellus atque horrida contremueruntaequora concussitque micantia sidera mundus.ipse autem caeca mentem caligine Theseusconsitus oblito dimisit pectore cunctaquae mandata prius constanti mente tenebat,dulcia nec maesto sustollens signa parentisospitem Erechtheum se ostendit visere portumnamque ferunt olim, classi cum moenia divae