perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?sicine discedens neglecto numine divumimmernor ah devota domum periuria portas?nullane res potuit crudelis flectere mentisconsilium? tibi nulla fuit clementia praestoimmite ut nostri vellet miserescere pectus?at non haec quondam blanda promissa dedistivoce mihi, non haec miserae sperare iubebas,sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.nunc iam nulla viro iuranti femina credat,nulla viri speret sermones esse fideles:quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,dicta nihil meminere, nihil periuria curant.certe ego te in medio versantem turbine letieripui et potius germanum amittere creviquam tibi fallaci supremo in tempore deessem:pro quo dilaceranda feris dabor alitibusquepraeda neque iniecta tumulabor mortua terra.quaenam te genuit sola sub rupe leaena,quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,talia qui reddis pro dulci praemia vita?si tibi non cordi fuerant conubia nostra,saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,at tamen in vestras potuisti ducere sedesquae tibi iucundo famularer serva laborecandida permulcens liquidis vestigia lymphispurpureave tuum constemens veste cubile.sed quid ego ignaris nequiquam conqueror aurisexsternata malo, quae nullis sensibus auctaenec missas audire queunt nec reddere voces?ille autem prope iam mediis versatur in undis,nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.sic nimis insultans extremo tempore saevafors etiam nostris invidit questibus auris.Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primoGnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,