gingivas vero ploxeni habet veteris,praeterea rictum qualem diffissus in aestumeientis mulae cunnus habere solet.hic futuit multas et se facit esse venustum,et non pistrino traditur atque asino?quem si qua attingit, non illam posse putemusaegroti culum lingere carnificis?In te, si in quemquam, dici pose, putide Victi,id quod verbosis dicitur et fatuis:ista cum lingua, si usus veniat tibi, possisculos et crepidas lingere carpatinas.si nos omnino vis omnes perdere, Victi,hiscas: omnino quod cupis efficies.Subripui tibi, dum ludis, mellite Iuventi,saviolum dulci dulcius ambrosia.verum id non impune tuli: namque amplius horamsuffixum in summa me memini esse cruce,dum tibi me purgo nec possum fletibus ullistantillum vestrae demere saevitiae.nam simul id factum est, multis diluta labellaguttis abstersisti omnibus articulis,ne quicquam nostro contractum ex ore maneret,tanquam commictae spurca saliva lupae.praeterea infesto miserum me tradere Amorinon cessasti omnique excruciare modo,ut mi ex ambrosia mutatum iam fores illudsaviolum tristi tristius elleboro.quam quoniam poenam misero proponis amori,nunquam iam posthac basia subripiam.Caelius Aufilenum et Quintius Aufilenamflos Veronensum depereunt iuvenum,hic fratrem, ille sororem. hoc est quod dicitur illudfraternum vere dulce sodalicium.cui faveam potius? Caeli, tibi: nam tua nobisper facta exhibita est unica amicitiacum vesana meas torreret flamma medullas.sis felix, Caeli, sis in amore potens.Multas per gentes et multa per aequora vectusadvenio has miseras, frater, ad inferias,ut te postremo donarem munere mortis