gratus ut accepto veneretur carmine divosomentum in flamma pingue liquefaciens.Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidumin misero hoc nostro, hoc perdito amore forequod te cognossem bene constantemve putaremaut posse a turpi mentem inhibere probro,sed neque quod matrem nec germanam esse videbamhanc tibi cuius me magnus edebat amor;et quamvis tecum multo coniungerer usu,non satis id causae credideram esse tibi.tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omniculpa est in quacumque est aliquid sceleris.Lesbia mi dicit semper male nec tacet unquamde me: Lesbia me dispeream nisi amat.quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illamadsidue, verum dispeream nisi amo.Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere,nec scire utrum sis albus an ater homo.Mentula moechatur. moechatur mentula certe.hoc est quod dicunt, ipsa olera olla legit.Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messemquam coepta est nonamque edita post hiemem,milia cum interea quingenta Hortensius unoZmyrna cavas Satrachi penitus mittetur ad undas,Zmyrnam cana diu saecula pervolvent.at Volusi annales Paduam morientur ad ipsamet laxas scombris saepe dabunt tunicas.parva mei mihi sint cordi monumenta sodalis:at populus tumido gaudeat Antimacho.Si quicquam mutis gratum acceptumve sepulcrisaccidere a nostro, Calve, dolore potest,quo desiderio veteres renovamus amoresatque olim missas flemus amicitias,certe non tanto mors immatura dolori estQuintiliae, quantum gaudet amore tuo.Non (ita me di ament) quicquam referre putaviutrumne os an culum olfacerem Aemilio.nilo mundius hoc, nihiloque immundius illud,verum etiam culus mundior et melior:nam sine dentibus est. hoc dentis sesquipedalis,