et tum mirifice sperabat se esse locutumcum quantum poterat dixerat hinsidias.credo, sic mater, sic liber avunculus eius,sic maternus avus dixerat atque aviahoc misso in Syriam requierant omnibus aures:audibant eadem haec leniter et leviter,nec sibi postilla metuebant talia verba,cum subito adfertur nuntius horribilisIonios fluctus, postquam illuc Arrius isset,iam non Ionios esse, sed Hionios.Odi et amo. quare id faciam fortasse requirisnescio, sed fieri sentio et excrucior.Quintia formosa est multis, mihi candida, longa,recta est. haec ego sic singula confiteor,totum illud formosa nego: nam nulla venustas,nulla in tam magno est corpore mica salis.Lesbia formosa est, quae cum pulcherrima tota est,tum omnibus una omnis subripuit Veneres.Nulla potest mulier tantum se dicere amatamvere, quantum a me Lesbia amata mea esnulla fides ullo fuit unquam in foedere tantaquanta in amore tuo ex parte reperta mea est.Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sororeprurit et abiectis pervigilat tunicis?quid facit is patruum qui non sinit esse maritum?ecquid scis quantum suscipiat sceleris?suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethysnec genitor nympharum abluit Oceanus:nam nihil est quicquam sceleris quo prodeat ultra,non si demisso se ipse voret capite.Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona matertamque valens vivat tamque venusta sorortamque bonus patruus tamque omnia plena puelliscognatis, quare is desinat esse macer?qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est,quantumvis quare sit macer invenies.Nascatur magus ex Gelli matrisque nefandoconiugio et discat Persicum haruspicium:nam magus ex matre et gnato gignatur oportet,si vera est Persarum impia religio,