Gallus habet fratres, quorum est lepidissima coniunxalterius, lepidus filius alterius.Gallus homo est bellus: nam dulces iungit amores,cum puero ut bello bella puella cubet.Gallus homo est stultus nec se videt esse maritum,qui patruus patrui monstret adulterium.Sed nunc id doleo quod purae pura puellaesavia comminxit spurca saliva tua.verum id non impune feres: nam te omnia saeclanoscent et qui sis fama loquetur anus.Lesbius est pulcher: quid ni? quem Lesbia malitquam te cum tota gente, Catulle, tua.sed tamen hic pulcher vendat cum gente Catullum,si tria notorum savia reppererit.Quid dicam, Gelli, quare rosea ista labellaHiberna fiant candidiora nive,mane domo cum exis et cum te octava quietee molli longo suscitat hora die?nescio quid certe est: an vere fama susurratgrandia te medii tenta vorare viri?sic certe est: clamant Victoris rupta miselliilia, et emulso labra notata sero.Nemone in tanto potuit populo esse, Iuventi,bellus homo quem tu diligere inciperespraeterquam iste tuus moribunda ab sede Pisaurihospes inaurata pallidior statua?qui tibi nunc cordi est, quem tu praeponere nobisaudes et nescis quod facinus facias.Quinti, si tibi vis oculos debere Catullumaut aliud si quid carius est oculis,eripere ei noli multo quod carius illiest oculis seu quid carius est oculis.Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit:haec illi fatuo maxima laetitia est.mule, nihil sentis. si nostri oblita taceret,sana esset: nunc quod gannit et obloquitur,non solum meminit, sed, quae multo acrior est res,irata est: hoc est, uritur et loquitur.Chommoda dicebat, si quando commode velletdicere, et insidias Arrius hinsidias,