sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,qui tunc indomitam ferre iugum docuit.nam nec tam carum confecto aetate parentiuna caput seri nata nepotis alit,qui, cum divitiis vix tandem inventus avitisnomen testatas intulit in tabulas,impia derisi gentilis gaudia tollenssuscitat a cano vulturium capiti:nec tantum niveo gavisa est ulla columbocompar, quae multo dicitur improbiusoscula mordenti semper decerpere rostroquam quae praecipue multivola est mulier:sed tu horum magnos vicisti sola furores,ut semel es flavo conciliata viro.aut nihil aut paulo cui tum concedere dignalux mea se nostrum contulit in gremium,quam circumcursans hinc illinc saepe Cupidofulgebat crocina candidus in tunica.quae tamenetsi uno non est contenta Catullo,rara verecundae furta feremus erae,ne nimium simus stultorum more molesti:saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,coniugis in culpa flagrantem concoquit iramnoscens omnivoli plurima furta Iovis.atqui nec divis homines componier aequum estingratum tremuli tolle parentis onus.nec tamen illa mihi dextra deducta paternafragrantem Assyrio venit odore domum,sed furtiva dedit mira munuscula nocteipsius ex ipso dempta viri gremio.quare illud satis est, si nobis is datur unisquem lapide illa diem candidiore notat.hoc tibi quod potui confectum carmine munuspro multis, Alli, redditur officiis,ne vestrum scabra tangat robigine nomenhaec atque illa dies atque alia atque alia.huc addent divi quam plurima, quae Themis olimantiquis solita est munera ferre piis:sitis felices et tu simul et tua vitaet domus, in qua nos lusimus et domina,