nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo,quod temere invitis suscipiatur eris.quam ieiuna pium desideret ara cruoremdocta est amisso Laodamia viro,coniugis ante coacta novi dimittere collumquam veniens una atque altera rursus hiemsnoctibus in longis avidum saturasset amorem,posset ut abrupto vivere coniugio:quod scibant Parcae non longo tempore abesse,si miles muros isset ad Iliacos:nam tum Helenae raptu primores Argivorumcoeperat ad sese Troia ciere viros,Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,Troia virum et virtutum omnium acerba cinis:quaene etiam nostro letum miserabile fratriattulit. Hei misero frater adempte mihi,hei misero fratri iucundum lumen ademptum,tecum una tota est nostra sepulta domus,omnia tecum una perierunt gaudia nostra,quae tuus in vita dulcis alebat amor.quem nunc tam longe non inter nota sepulcranec prope cognatos compositum cineres,sed Troia obscena, Troia infelice sepultumdetinet extremo terra aliena solo.ad quam tum properans fertur simul undique pubesGraeca penetralis deseruisse focos,ne Paris abducta gavisus libera moechaotia pacato degeret in thalamo.quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,ereptum est vita dulcius atque animaconiugium: tanto te absorbens vertice amorisaestus in abruptum detulerat barathrum,quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneumsiccare emulsa pingue palude solum,quod quondam caesis montis fodisse medullisaudit falsiparens Amphitryoniades,tempore quo certa Stymphalia monstra sagittaperculit imperio deterioris eri,pluribus ut caeli tereretur ianua divis,Hebe nec longa virginitate foret.