huc una ex multis capsula me sequitur.quod cum ita sit, nolim statuas nos mente malignaid facere aut animo non satis ingenuoquod tibi non utriusque petenti copia parta est:ultro ego deferrem, copia si qua foret.non possum reticere, deae, qua me Allius in reiuverit aut quantis iuverit officiis,ne fugiens saeclis obliviscentibus aetasillius hoc caeca nocte tegat studium:sed dicam vobis, vos porro dicite multismilibus et facite haec charta loquatur anusnotescatque magis mortuus atque magis,nec tenuem texens sublimis aranea telamin deserto Alli nomine opus faciat.nam mihi quam dederit duplex Amathusia curamscitis, et in quo me corruerit genere,cum tantum arderem quantum Trinacria rupeslymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis,maesta neque adsiduo tabescere lumina fletucessarent tristique imbre madere genae,qualis in aerii perlucens vertice montisrivus muscoso prosilit e lapide,qui, cum de prone praeceps est valle volutus,per medium densi transit iter populi,dulce viatori lasso in sudore levamencum gravis exustos aestus hiulcat agros.hic, velut in nigro iactatis turbine nautislenius adspirans aura secunda venitiam prece Pollucis, iam Castoris implorata,tale fuit nobis Allius auxilium.is clausum lato patefecit limite campum,isque domum nobis isque dedit dominae,ad quam communes exerceremus amores.quo mea se molli candida diva pedeintulit et trito fulgentem in limine plantaminnixa arguta constituit solea,coniugis ut quondam flagrans advenit amoreProtesilaeam Laodamia domuminceptam frustra, nondum cum sanguine sacrohostia caelestis pacificasset eros.