speraret nec linguam esse nec auriculam.praeterea addebat quendam, quem dicere nolonomine ne tollat rubra supercilia.longus homo est, magnas cui lites intulit olimfalsum mendaci ventre puerperium.Quod mihi fortuna casuque oppressus acerboconscriptum hoc lacrimis mittis epistolium,naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undissublevem et a mortis limine restituam,quem neque sancta Venus molli requiescere somnodesertum in lecto caelibe perpetitur,nec veterum dulci scriptorum carmine musaeoblectant, cum mens anxia pervigilat,id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicummuneraque et Musarum hinc petis et Veneris.sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Manli,neu me odisse putes hospitis officium,accipe quis merser fortunae fluctibus ipse,ne amplius a misero dona beata petas.tempore quo primum vestis mihi tradita pura est,iucundum cum aetas florida ver ageret,multa satis lusi; non est dea nescia nostriquae dulcem curis miscet amaritiem:sed totum hoc studium luctu fraterna mihi morsabstulit. o misero frater adempte mihi,tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,tecum una tota est nostra sepulta domus,omnia tecum una perierunt gaudia nostra,quae tuus in vita dulcis alebat amor.cuius ego interitu tota de mente fugavihaec studia atque omnes delicias animi.quare, quod scribis Veronae turpe Catulloesse quod hic quisquis de meliore notafrigida deserto tepefactet membra cubili,id, Manli, non est turpe, magis miserum est.ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.nam quod scriptorum non magna est copia apud me,hoc fit quod Romae vivimus: illa domus,illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas;