Graia Canopiis incola litoribus,†hi dii ven ibi vario ne solum in lumine caeliex Ariadneis aurea temporibusfixa corona foret, sed nos quoque fulgeremusdevotae flavi verticis exuviae,uvidulam a fletu cedentem ad temple deum mesidus in antiquis diva novum posuit:Virginis et saevi contingens namque Leonislumina, Callisto iuncta Lycaoniae,vertor in occasum, tardum dux ante Booten,qui vix sero alto mergitur Oceano.sed quamquam me nocte premunt vestigia divum,lux autem canae Tethyi restituit,(pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo:namque ego non ullo vera timore tegam,nec si me infestis discerpent sidera dictis,condita quin veri pectoris evoluam)non his tam laetor rebus quam me afore semperafore me a dominae vertice discrucior,quicum ego, dum virgo quondam fuit, omnibus expersunguentis, una milia multa bibi.nunc vos optato quom iunxit lumine taeda,non prius unanimis corpora coniugibustradite nudantes reiecta veste papillas,quam iucunda mihi munera libet onyx,vester onyx, casto colitis quae iura cubili.sed quae se impuro dedit adulterio,illius ah mala dona levis bibat irrita pulvis:namque ego ab indignis praemia nulla peto.sed magis, o nuptae, semper concordia vestras,semper amor sedes incolat adsiduus.tu vero, regina, tuens cum sidera divamplacabis festis luminibus Venerem,unguinis expertem non siris esse tuam me,sed potius largis adfice muneribus.sidera cur retinent? utinam coma regia fiamproximus Hydrochoi fulgeret Oarion.O dulci iucunda viro, iucunda parenti,salve, teque bona Iuppiter auctet ope,Ianua, quam Balbo dicunt servisse benigne