non, ita me divi vera gemunt, iuerint.id mea me multis docuit regina querelisinvisente novo proelia torva viro.at tu non orbum luxti deserta cubile,sed fratris cari flebile discidium?quam penitus maestas exedit cura medullas!ut tibi tunc toto pectore sollicitaesensibus ereptis mens excidit! at te ego certecognoram a parva virgine magnanimam.anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta esconiugium, quod non fortior ausit alis?sed tum maesta virum mittens quae verba locuta es!Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu!quis te mutavit tantus deus? an quod amantesnon longe a caro corpore abesse volunt?atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divisnon sine taurino sanguine pollicita es,si reditum tetulisset. is haud in tempore longocaptam Asiam Aegypti finibus addiderat.quis ego pro factis caelesti reddita coetupristina vota novo munere dissolvo.invita, o regina, tuo de vertice cessi,invita: adiuro teque tuumque caput:digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:sed qui se ferro postulet esse parem?ille quoque eversus mons est quem maximum in orisprogenies Thiae clara supervehitur,cum Medi peperere novum mare, cumque inventusper medium classi barbara navit Athon.quid facient crines, cum ferro talia cedant?Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,et qui principio sub terra quaerere venasinstitit ac ferri fingere duritiem!abiunctae paulo ante comae mea fata sororeslugebant, cum se Memnonis Aethiopisunigena impellens nutantibus aera pennisobtulit Arsinoes † elocridicos ales equus,isque per aetherias me tollens avolat umbraset Veneris casto conlocat in gremio.ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,