atque id sincere dicat et ex animo,ut liceat nobis tota perducere vitaaeternum hoc sanctae foedus amicitiae.Aufilena, bonae semper laudantur amicae:accipiunt pretium quod facere instituunt.tu, quod promisti mihi, quod mentita, inimica es;quod nec das et fers saepe, facts facinus.aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae,Aufilena, fuit: sed data corriperefraudando † efficit plus quam meretricis avarae,quae sese toto corpore prostituit.Aufilena, viro contentam vivere solonuptarum laus e laudibus eximiis:sed cuivis quamvis potius succumbere par estquam matrem fratres ex patruo parere.Multus homo est, Naso, neque tecum multus homo est quidescendit: Naso, multus es et pathicus.Consule Pompeio primum duo, Cinna, solebantMaeciliam: facto consule nunc iterummanserunt duo, sed creverunt milia in unumsingula. fecundum semen adulterio.Firmanus saltu non falso Mentula divesfertur, qui tot res in se habet egregias,aucupium omne genus, piscis, prata, arva, ferasque.nequiquam: fructus sumptibus exsuperat.quare concedo sit dives, dum omnia desint;saltum laudemus, dum domo ipse egeat.Mentula habet iuxta triginta iugera prati,quadraginta arvi: cetera sunt maria.cur non divitiis Croesum superare potis situno qui in saltu tot bona possideat,prata, arva, ingentis silvas saltusque paludesqueusque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?omnia magna haec sunt, tamen ipse est maximus ultro,non homo, sed vero mentula magna minax.Saepe tibi studioso animo venante requirenscarmina uti possem mittere Battiadaequi te lenirem nobis, neu conareretela infesta mihi mittere in usque caput,hunc video mihi nunc frustra sumptum esse laborem,