et mutam nequiquam adloquerer cinerem,quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,heu miser indigne frater adempte mihi.nunc tamen interea haec, prisco quae more parentumtradita sunt tristi munere ad inferias,accipe fraterno multum manantia fletuatque in perpetuum, frater, ave atque vale.Si quicquam tacito commissum est fido ab amicocuius sit penitus nota fides animi,meque esse invenies illorum iure sacratum,Corneli, et factum me esse puta Harpocratem.Aut sodes mihi redde decem sestertia, Silo,deinde esto quamvis saevus et indomitus:aut, si te nummi deIectant, desine quaesoLeno esse atque idem saevus et indomitus.Credis me potuisse meae maledicere vitae,ambobus mihi quae carior est oculis?non potui, nec, si possem, tam perdite amarem:sed tu cum Tappone omnia monstra facis.Mentula conatur Pipleum scandere montem:Musae furcillis praecipitem eiciunt.Cum puero bello praeconem qui videt esse,quid credat, nisi se vendere discupere?Si cui quid cupido optantique obtigit unquaminsperanti, hoc est gratum animo proprie.quare hoc est gratum nobis quoque, carius auro,quod te restituis, Lesbia, mi cupido:restituis cupido atque insperanti, ipsa refers tenobis. o lucem candidiore nota!quis me uno vivit felicior, aut magis hac resoptandas vita dicere quis poterit?Si, Comini, populi arbitrio tua cana senectusspurcata impuris moribus intereat,non equidem dubito quin primum inimica bonorumlingua exsecta avido sit data vulturio,effossos oculos voret atro gutture corvus,intestina canes, cetera membra lupi.Iucundum, mea vita, mihi proponis amoremhunc nostrum inter nos perpetuumque fore.di magni, facite ut vere promittere possit