Postero die equites cum levi armatura ex adversariorum castris ad nos transfugerunt. Et eo tempore circiter XL equites ad aquatores nostros excucurrerunt, non nullos interfecerunt, item alios vivos abduxerunt: e quibus capti sunt equites VIII. Insequenti die Pompeius securi percussit homines LXXΙΙII, qui dicebantur esse fautores Caesaris victoriae, reliquos rursus in oppidum iussit deduci: ex quibus effugerunt CXX et ad Caesarem venerunt.