Istoc vilius.Frugi homo est.Reddam hercle; da modo.Age pater.Post consulam.Faciet.O vir optime.O mi pater festivissime.Quid istuc? quae res tam repente mores mutavit tuos?Quod prolubium? quae istaec subita est largitas?Dicam tibi;Ut id ostenderem quod te isti facilem et festivum putant,Id non fieri ex vera vita, neque adeo ex aequo et bono:Sed ex assentando, indulgendo, et largiendo, Micio.Nunc adeo si ob eam rem vobis vita mea invisa est, Aeschine,Quia non iusta iniusta prorsus omnia omnino obsequor,Missa facio: effundite, emite, facite, quod vobis libet:Sed si id vultis potius, quae vos propter adolescentiamMinus videtis, magis impense cupitis, consulitis parum,Haec reprehendere et corrigere me, et obsecundare in loco;Ecce me qui id faciam vobis.Tibi, pater, permittimus:Plus scis quid facto opus est. Sed de fratre quid fiet?Sino;Habeat; in istac finem faciat.Istuc recte.Plaudite.