Fieri aliter non potest.Deliras.Sine te exorem, mi pater.Insanis: aufer.Age da veniam filio.Satin sanus es? egoNovus maritus anno demum quinto et sexagesimoFiam, atque anum decrepitam ducam? Idne estis auctores mihi?Fac: promisi ego illis.Promisti autem? de te largitor, puer.Age; quid si quid te maius oret?Quasi non hoc sit maximum.Da veniam.Ne gravere.Fac promitte.Non omittis?Non, nisi te exorem.Vis est haec quidem.Age prolixe, Micio.Etsi hoc mihi pravum, ineptum, absurdum, atque alienum a vita meaVidetur, si vos tantopere istuc vultis, fiat.Bene facis:Merito te amo. Verum—Quid?Ego dicam, hoc quum fit quod volo.Quid nunc quod restat? Hegio his est cognatus proximus,Affinis nobis, pauper: bene nos aliquid facere illi decet.Quid facere?Agelli est hic sub urbe paulum, quod locitas foras:Huic demus qui fruatur.Paulum id autem?Si multum est, tamenFaciendum est: pro patre huic est; bonus est; noster est; recte datur.Postremo nunc meum illud verbum facio quod tu, Micio,Bene et sapienter dixti dudum: Vitium commune omnium est,Quod nimium ad rem in senecta attenti sumus. Hanc maculam nos decetEffugere: dictum est vere, et re ipsa fieri oportet Micio.Quid istic? dabitur quandoquidem hic vult.Mi pater.Nunc tu mihi es germanus pariter corpore et animo.