Dirue.Tu illas abi et traduce.Di tibi, Demea,Bene faciant quum te video nostrae familiaeTam ex animo factum velle.Dignos arbitror.Quid ais tu?Sic opinor.Multo rectius estQuam illam puerperam nunc duci huc per viamAegrotam.Nihil enim vidi melius, mi pater.Sic soleo: sed eccum Micio egreditur foras.Iubet frater? ubi is est? Tun iubes hoc, Demea?Ego vero iubeo et in hac re et aliis omnibusQuam maxime unam facere nos hanc familiam,Colere, adiuvare, adiungere.Ita quaeso, pater.Haud aliter censeo.Immo hercle ita nobis decet.Primum huius uxoris est mater.Quid postea?Proba et modesta.Ita aiunt.Natu grandior.Scio.Parere iam diu haec per annos non potest;Nec qui eam respiciat quisquam est: sola est.Quam hic rem agit?Hanc te aequum est ducere; et te operam ut fiat dare.Me ducere autem?Te.Me?Te inquam.Ineptis.Si tu sis homo,Hic faciat.Mi pater.Quid? tu autem huic, asine, auscultas?Nihil agis: