Hoc verum est; et ipsa re experiere propediem.Hera, ego huc ad hos provisam quam mox virginemArcessant: sed eccum Demeam. Salvus sies.O, qui vocare?Geta.Geta, hominem maximiPreti te esse hodie animo iudicavi meo:Nam is mihi profecto est servus spectatus satisCui dominus curae est, ita uti tibi sensi, Geta:Et tibi ob eam rem, si quid usus venerit,Libens bene faxim. Meditor esse affabilis;Et bene procedit.Bonus es quum hace existimas.Paulatim plebem primulum facio meam.Occidunt me quidem dum nimis sanctas nuptiasStudent facere: in apparando consumunt diem.Quid agitur, Aeschine?Ehem, pater mi, tu hic eras?Tuus hercle vero et animo et natura pater,Qui te amat plus quam hosce oculos: sed cur non domumUxorem arcessis?Cupio: verum hoc mihi morae est;Tibicina, et Hymenaeum qui cantent.Eho,Vin tu huic seni auscultare?Quid?Missa haec face,Hymenaeum, turbas, lampadas, tibicinas;Atque hanc in horto maceriam iube dirui,Quantum potest; hac transfer; unam fac domum;Traduce et matrem et familiam omnem ad nos.Placet,Pater lepidissime.Euge! iam lepidus vocor.Fratri aedes fient perviae: turbam domumAdducet; sumtum admittet; multa. Quid mea?Ego lepidus ineo gratiam. Iube nunc iamDinumeret illi Babylo viginti minas.Syre, cessas ire ac facere?Quid ago?