Ego sentio—Ah, pergisne?Iam iam desino.I ergo intro, et cui rei est ei rei hunc sumamus diem.Nunquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuitQuin res, aetas, usus semper aliquid apportet novi,Aliquid moneat; ut illa quae te scire credas nescias,Et quae tibi putaris prima in experiendo repudies:Quod nunc mihi evenit; nam ego vitam duram quam vixi usque adhucPrope iam excurso spatio mitto. Id quamobrem? Re ipsa repperiFacilitate nihil esse homini melius neque clementia.Id esse verum ex me atque ex fratre cuivis facile est noscere.Ille suam semper egit vitam in otio, in conviviis,Clemens, placidus, nulli laedere os, arridere omnibus:Sibi vixit; sibi sumtum fecit: omnes bene dicunt, amant.Ego ille agrestis, saevus, tristis, parcus, truculentus, tenax,Duxi uxorem: quam ibi miseriam vidi! Nati filii,Alia cura. Porro autem illis dum studeo ut quam plurimumFacerem, contrivi in quaerendo vitam atque aetatem meam.Nunc exacta aetate hoc fructi pro labore ab his fero,Odium. Ille alter sine labore patria potitur commoda:Illum amant, me fugitant: illi credunt consilia omnia;Illum diligunt; apud illum sunt ambo: ego desertus sum.Illum ut vivat optant; meam autem mortem exspectant. ScilicetIta eos meo labore eductos maximo hic fecit suosPaulo sumptu: miseriam omnem ego capio; hic potitur gaudia.Age, age, nunc iam experiamur porro contra quid ego possiemBlande dicere, aut benigne facere, quando eo provocat.Ego quoque a meis me amari et magni pendi postulo:Si id fit dando atque obsequendo, non posteriores feram.Deerit. Id mea minime refert qui sum natu maximus.Heus, Demea, rogat frater ne abeas longius.Quis homo? O Syre noster salve: quid fit? quid agitur?Recte.Optime est. Iam nunc haec tria primum addidiPraeter naturam: O noster! quid fit? quid agitur?Servum haud illiberalem praebes te; et tibiLibens bene faxim.Gratiam habeo.Atqui, Syre,