Scio: istuc ibam. Multa in homine, Demea,Signa insunt ex quibus coniectura facile fit,Duo quum idem faciunt, saepe ut possis dicere,Hoc licet impune facere huic, illi non licet;Non quod dissimilis res sit, sed quod is qui facit:Quae ego illis inesse video, ut confidam foreIta ut volumus: video sapere, intelligere, in locoVereri, inter se amare: scires liberumIngenium atque animum; quovis illos tu dieReducas. At enim metuas ne ab re sint tamenOmissiores paullo. O noster Demea,Ad omnia alia aetate sapimus rectius:Solum unum hoc vitium senectus affert hominibus;Attentiores sumus ad rem omnes quam sat est:Quod illos sat aetas acuet.Ne nimium modoBonae tuae istae nos rationes, Micio,Et tuus iste animus aequus, subvertant.Tace:Non fiet: mitte iam istaec: da te hodie mihi:Exporge frontem.Scilicet, ita tempus fert;Faciendum est: caeterum rus eras cum filioCum primo lucu ibo hinc.Immo de note censeo;Hodie modo hilarum fac te.Et istam psaltriamUna illuc mecum hinc abstraham.Pugnaveris.Eo pacto prorsum illic alligaris filium:Modo facito ut illam serves.Ego istuc videro:Atque illi favillae plena, funi, ac pollinis,Coquendo sit faxo, et molendo: praeter haecMeridie ipso faciam ut stipulam colligat:Tam excoctam reddam atque atram quam carbo est.Placet:Nunc mihi videre sapere; atque equidem filiumTum etiam si nolit cogam ut cum illa una cubet.Derides? fortunatus qui istoc animo sies.