Nisi, dum hae silescunt turbae, interea in angulumAliquo abeam, atque edormiscam hoc villi? Sic agam.Parata a nobis sunt, ut dixi, Sostrata,Ubi vis. Quisnam a me pepulit tam graviter fores?Hei mihi, quid faciam? quid agam? quid clamem aut querar?O coelum, O terra, O maria Neptuni!Em tibi:Rescivit omnem rem; id nunc clamat scilicet:Paratae lites; succurrendum est.Eccum adestCommunis corruptela nostrum liberum.Tandem reprime iracundiam, atque ad te redi.Repressi, redii: mitto maledicta omnia:Rem ipsam putemus: dictum hoc inter nos fuit,Ex te adeo est ortum, ne tu curares meum,Neve ego tuum? responde.Factum est; non nego.Cur nunc apud te potat? cur recipis meum?Cur emis amicam Micio? Numqui minusMihi idem ius aequum est esse quod mecum est tibi?Quando ego tuum non euro, ne cura meum.Non aequum dicis; non; nam vetus verbum hoc quidem est;Communia esse amicorum inter se omnia.Facete! nunc demum istaec nata oratio est.Ausculta paucis, nisi molestum est, Demea.Principio, si id te mordet, sumtum filiiQuem faciunt, quaeso facito haec tecum cogites:Tu illos duos olim pro re tollebas tua,Quod satis putabas tua bona ambobus fore,Et me tum uxorem credidisti, scilicet,Ducturum: eandem illam rationem antiquam obtine:Conserva, quaere, parce: fac quam plurimumIllis relinquas: gloriam tu istam obtine.Mea, quae praeter spem evenere, utantur sine.De summa nihil decedet: quod hinc accesserit,Id de lucro putato esse omne. Haec si volesIn animo vere cogitare, Demea,Et mihi, et tibi, et illis demseris molestiam.Mitto rem: consuetudinem ipsorum.Mane: