Edepol, Syrisce, te curasti molliter,Lauteque munus administrasti tuum.Abi. Sed postquam intus sum omnium rerum satur,Prodeambulare huc libitum est.Illud sis videExemplum disciplinae.Ecce autem hic adestSenex noster. Quid fit? quid tu es tristis?Oh scelus.Ohe, iam tu verba fundis hic, sapientia?Tu si meus esses—dis quidem esses, Demea,Ac tuam rem constabilisses.exemplum omnibusCurarem ut esses.Quamobrem? quid feci?Rogas?In ipsa turba, atque in peccato maximo,Quod vix sedatum satis est, potasti scelus,Quasi re bene gesta.Sane nollem huc exitum.Heus, Syre; rogat te Ctesipho ut redeas.Abi.Quid Ctesiphonem hic narrat?Nihil.Eho carnifex,Est Ctesipho intus?Non est.Cur hic nominat?Est alius quidam, parasitaster parvulus:Nostin?Iam scibo.Quid agis? quo abis?Mitte me.Noli inquam.Non manum abstines, mastigia?An tibi iam mavis cerebrum dispergi hic?Abit.Edepol comissatorem haud sane commodum,Praesertim Ctesiphoni. Quid ego nunc agam