Audivi.Et ducenda indotata est?Scilicet.Quid nunc futurum est?Id enim quod res ipsa fert:Illinc huc transferetur virgo.O Iupiter!Istocine pacto oportet?Quid faciam amplius?Quid facias? Si non ipsa re istuc tibi dolet,Simulare certe est hominis.Quin iam virginemDespondi; res composita est; fiunt nuptiae:Demsi metum omnem: haec magis sunt hominis.Caeterum,Placet tibi factum, Micio?Non, si queamMutare: nunc, quum non queo, aequo animo fero.Ita vita est hominum quasi quum ludas tesseris:Si illud quod maxime opus est iactu non cadit,Illud quod cecidit forte id arte ut corrigas.Corrector! Nempe tua arte viginti minaePro psaltria periere; quae, quantum potest,Aliquo abiicienda est, si non pretio at gratiis.Neque est, neque illam sane studeo vendere.Quid igitur facies?Domi erit.Pro Divum fidem!Meretrix et materfamilias una in domo?Cur non?Sanum te credis esse?Equidem arbitror.Ita me Di ament, ut video ego tuam ineptiam,Facturum credo ut habeas quicum cantites.Cur non?Et nova nupta eadem haece discet?Scilicet.Tu inter eas restim ductans saltabis.Probe.Probe?