Quid? ille ubi est Milesius?Abiit; periit; navem adscendit. Sed cur cessas?Abi pater:Tu potius Deos comprecare; nam tibi eos certo scio,Quo vir melior multo es quam ego, obtemperaturos magis.Ego eo intro ut quae opus sunt parentur: tu fac ut dixi, si sapis.Quid hoc est negoti! Hoc est patrem esse? aut hoc est filium esse?Si frater aut sodalis esset, qui magis morem gereret?Hic non amandus? hicine non gestandus in sinu est? hem!Itaque adeo magnam mili iniecit sua commoditate curamNe forte imprudens faciam quod nolit: sciens cavebo.Sed cesso ire intro ne morae meis nuptiis egomet siem?Defessus sum ambulando. Ut, Syre, te cum tuaMonstratione magnus perdat Iupiter!Perreptavi usque omne oppidum: ad portam, ad lacum:Quo non? neque illic fabrica ulla erat, neque fratrem homoVidisse se aibat quisquam: nunc vero domiCertum obsidere est usque donec redierit.Ibo, illis dicam nullam esse in nobis moram.Sed eccum ipsum: te iamdudum quaero, Micio.Quidnam?Fero alia flagitia ad te ingentiaBoni illius adolescentis.Ecce autem!Nova;Capitalia.Ohe, iam.Nescis qui vir sit.Scio.O stulte, tu de psaltria me somniasAgere: hoc peccatum in virginem est civem.Scio.Oho, scis et patere?Quidni patiar?Dic mihi,Non clamas? non insanis?Non. Malim quidem—Puer natus est.Di bene vertant!Virgo nihil habet.