Perge.Haec virgo orba est patre:Hic meus amicus illi genere est proximus:Huic leges cogunt nubere hanc.Perii.Quid est?Nihil: recte: perge.Is venit ut secum avehat;Nam habitat Mileti.Hem, virginem ut secum avehat?Sic est.Miletum usque obsecro?Ita.Animo male est.Quid ipsae? quid aiunt?Quid illas censes? nihil enim.Commenta mater est esse ex alio viroNescio quo puerum natum; neque eum nominat;Priorem esse illum; non oportere huic dari.Eho, nonne haec iusta tibi videntur postea?Non.Obsecro, non? an illam hinc abducet, pater?Quid illam ni abducat?Factum a vobis duriterImmisericorditerque; atque etiam, si est, pater,Dicendum magis aperte, illiberaliter.Quamobrem?Rogas me? quid illi tandem creditisFore animi misero quicum illa consuevit prius,Qui infelix haud scio an illam misere nunc amat,Quum hanc sibi videbit praesens praesenti eripi,Abduci ab oculis? Facinus indignum, pater.Qua ratione istuc? quis despondit? quis dedit?Cui, quando nupsit? auctor his rebus quis est?Cur duxit alienam?An sedere oportuitDomi virginem tam grandem, dum cognatus hincIllinc veniret exspectantem? Haec, mi pater,Te dicere aequum fuit, et id defendere.Ridiculum: adversumne illum causam dicerem