Satis diu dedisti verba; sat adhuc tua nos frustrata est fides.Hem, quid istuc obsecro, inquam, est? Valeas; habeas illam quae placet.Sensi ilico id illas suspicari: sed me reprehendi tamenNe quid de fratre garrulae illi dicerem, ac fieret palam.Nunc quid faciam? Dicam fratris esse? Id quidem minime est opusUsquam efferri. Ac mitto: fieri potis est ut ne qua exeat.Ipsum id metuo ut credant; tot concurrunt verisimilia.Egomet rapui; ipse egomet solvi argentum; ad me abducta est domum.Haec adeo mea culpa fateor fieri. Non me hanc rem patriUt ut erat gesta indicasse? Exorassem ut eam ducerem.Cessatum usque adhuc est: nunc porro, Aeschine, expergiscere!Nunc hoc primum est: ad illas ibo ut purgem me; accedam ad fores.Perii! horresco semper ubi pultare hasce occipio miser.Heus, heus: Aeschinus ego sum: aperite aliquis actutum ostium.Prodit nescio quis: concedam huc.Ita uti dixi, Sostrata,Facite: ego Aeschinum conveniam, ut quomodo acta haec sint sciat.Sed quis ostium hoc pultavit?Pater hercle est: perii.Aeschine.Quid huic hic negoti est?Tune has pepulisti fores?Tacet. Cur non ludo hunc aliquantisper? Melius est,Quandoquidem hoc nunquam mihi ipse voluit credere.Nihil mihi respondes?Non equidem istas quod sciam.Ita? nam mirabar quid hic negoti esset tibi.Erubuit: salva res est.Dic sodes, pater,Tibi vero quid istic est rei?Nihil mihi quidem:Amicus quidam me a foro abduxit modoHuc advocatum sibi.Quid?Ego dicam tibi:Habitant hic quaedam mulieres pauperculae,Ut opinor; has non nosse te et certo scio;Neque enim diu huc commigrarunt.Quid tum postea?Virgo est cum matre.