I sane. Ego te exercebo hodie ut dignus es, silicernium.Aeschinus odiose cessat: prandium corrumpitur.Ctesipho autem in amore est totus. Ego iam prospiciam mihi:Nam iam adibo, atque unumquicquid quod quidem erit bellissimumCarpam; et cyathos sorbilans paulatim hunc producam diem.Ego in hac re nihil reperio quamobrem lauder tantopere, Hegio:Meum officium facio; quod peccatum a nobis ortum est corrigo:Nisi si me in illo credidisti esse hominum numero qui ita putant,Sibi fieri iniuriam ultro si quam fecere ipsi expostules,Et ultro accusant: id quia non est a me factum agis gratias?Ah, minime: nunquam te aliter atque es in animum induxi meum.Sed quaeso ut una mecum ad matrem virginis eas, Micio,Atque istaec eadem quae mihi dixti tute dicas mulieri;Suspicionem hanc propter fratrem eius esse et illam psaltriam.Si ita aequum censes, aut si ita opus est facto, camus.Bene facis;Nam et illi animum iam relevabis, quae dolore ac miseriaTabescit; et tuo officio fueris functus: sed si aliter putas,Egomet narrabo quae mihi dixti.Immo ego ibo.Bene facis.Omnes quibus res sunt minus secundae magis sunt nescio quomodoSuspiciosi; ad contumeliam omnia accipiunt magis;Propter suam impotentiam se semper credunt negligi;Quapropter te ipsum purgare ipsis coram placabilius est.Et recte et verum dicis.Sequere me ergo hac intro.Maxime.Discrucior animi:Hocine de improviso mali mihi obiiciTantum, ut neque quid de me faciam neque quid agam certum siet!Membra metu debilia sunt; animus timoreObstipuit: pectore consistere nil consiliQuit. Vah! quomodo me ex hac expediam turba? Tanta nuncSuspicio de me incidit;Neque ea immerito: Sostrata credit mihi me psaltriam hanc emisse.Id anus mihi indicium fecit.Nam ut hinc forte ea ad obstetricem erat missa, ubi eam vidi ilicoAccedo, rogito Pamphila quid agat, iam partus adsiet;Eone obstetricem arcessat. Illa exclamat, Abi, abi iam, Aeschine.