Nihil pepercit. Non puduisse verberare hominem senem,Quem ego modo puerum tantillum in manibus gestavi meis?Laudo, Ctesipho; patrissas: abi, virum te iudico.Laudas? Nae ille continebit posthac si sapiet manus.Fortiter.Perquam! quia miseram mulierem, et me servulumQui referire non audebam, vicit: hui, perfortiter!Non potuit melius: idem quod ego sensit te esse huic rei caput.Sed estne frater intus?Non est.Ubi illum quaeram cogito.Scio ubi sit; verum hodie nunquam monstrabo.Hem, quid ais?Ita.Diminuetur tibi quidem iam cerebrum.At nomen nescioIllius hominis; sed locum novi ubi sit.Dic ergo locum.Nostin porticum apud macellum hanc deorsum?Quidni noverim?Praeterito hac recta platea sursum: ubi eo veneris,Clivus deorsum versus est: hac te praecipitato: posteaEst ad hanc manum sacellum; ibi angiportum propter est.Quonam?Illic ubi etiam caprificus magna est: nostin?Novi.Hac pergito.Id quidem angiportum non est pervium.Verum hercle. Vah,Censen hominem me esse? erravi. In porticum rursum redi:Sane hac multo propius ibis, et minor est erratio.Scin Cratini huius ditis aedes?Scio.Ubi eas praeterierisAd sinistram hac recta platea: ubi ad Dianae venerisIto ad dextram: priusquam ad portam venias apud ipsum lacumEst pistrilla et exadversum fabrica: ibi est.Quid ibi facit?Lectulos in sole ilignis pedibus faciendos dedit.Ubi potetis vos? Bene sane. Sed cesso ad eum pergere?