Ain patrem hinc abisse rus?Iamdudum.Dic sodes.Apud villam est.Nunc cum maxime operis aliquid facere credo.Utinam quidem,Quod cum salute eius fiat, ita se defatigarit velim,Ut triduo hoc perpetuo prorsum e lecto nequeat surgere.Ita fiat, et istoc si quid potis est rectius.Ita: nam hunc diemMisere nimis cupio, ut coepi, perpetuum in laetitia degere:Et illud rus nulla alia causa tam male odi, nisi quia prope est:Quod si abesset longius,Prius nox oppressisset illic quam huc reverti posset iterum.Nunc ubi me illic non videbit iam huc recurret, sat scio.Rogitabit me ubi fuerim; quem ego hodie toto non vidi die.Quid dicam?Nihilne in mentem?Nunquam quicquam.Tanto nequior.Cliens, amicus, hospes, nemo est vobis?Sunt: quid postea ?Hisce opera ut data sit.Quae non data sit? non potest fieri.Potest.Interdiu: sed si hic pernocto, causae quid dicam, Syre?Vah, quam vellem etiam noctu amicis operam mos esset dari.Quin tu otiosus es: ego illius sensum pulchre calleo.Quum fervit maxime tam placidum quam ovem reddo.Quo modo?Laudarier te audit libenter: facio te apud illum Deum:Virtutes narro.Meas?Tuas: homini ilico lacrimae caduntQuasi puero gaudio. Hem tibi autem.Quidnam est?Lupus in fabula.Pater est?Ipsus est.Syre, quid agimus?