Praeterea, ut captus est servorum non malusNeque iners, alit illas: solus omnem familiamSustentat: hunc abduce, vinci; quaere rem.Immo hercle extorque, nisi ita factum est, Demea.Postremo non negabit: coram ipsum cedo.Pudet: nec quid agam neque quid huic respondeamScio.Miseram me, differor doloribus.Iuno Lucina, fer opem: serva me, obsecro.Hem.Numnam illa quaeso parturit?Certe Hegio.Hem.Illaec fidem nunc vestram implorat, Demea:Quod vos vis cogit, id voluntate impetret.Haec primum ut fiant Deos quaeso ut vobis decet:Sin aliter animus vester est, ego, Demea,Summa vi defendam hanc atque illum mortuum.Mihi cognatus erat: una a pueris parvulisSumus educti; una semper militiae et domiFuimus; paupertatem una pertulimus gravem.Quapropter nitar, faciam, experiar, deniqueAnimam relinquam potius quam illas deseram.Quid mihi respondes?Fratrem conveniam, Hegio:Is quod mihi de hac re dederit consilium id sequar.Sed Demea hoc tu facito, cum animo cogitesQuam vos facillime agitis, quam estis maximePotentes, dites, fortunati, nobiles,Tam maxime vos aequo animo aequa noscereOportet, si vos vultis perhiberi probos.Redito: fient quae fieri aequum est omnia.Decet te facere. Geta duc me intro ad Sostratam.Non me indicente haec fiunt. Utinam hic sit modoDefunctum: verum nimia illaec licentiaProfecto evadet in aliquod magnum malum.Ibo ac requiram fratrem, ut in eum haec evomam.Bono animo fac sis, Sostrata; et istam, quod potes,Fac consolere. Ego Micionem, si apud forum est,Conveniam; atque ut res gesta est narrabo ordine.