VidelicetDe psaltria hac audivit: id illi nunc doletAlieno: pater is nihili pendit. Hei mihi!Utinam hic prope adesset alicubi, atque audiret haec.Nisi facient quae illos aequum est, haud sic auferent.In te spes omnis, Hegio, nobis sita est.Te solum habemus: tu es patronus, tu parens:Ille tibi moriens nos commendavit senex.Si deseris tu, periimus.Cave dixeris.Neque faciam, neque me satis pie posse arbitror.Adibo. Salvere Hegionem plurimumIubeo.Te quaerebam ipsum. Salve Demea.Quid autem?Maior filius tuus Aeschinus,Quem fratri adoptandum dedisti, neque boniNeque liberalis functus officium est viri.Quid istuc est?Nostrum amicum noras SimulumAtque aequalem?Quidni?Filiam eius virginemVitiavit.Hem!Mane; nondum audisti, Demea,Quod est gravissimum.An quid est etiam amplius?Vero amplius; nam hoc quidem ferendum aliquo modo est:Persuasit nox, amor, vinum, adolescentia:Humanum est. Ubi scit factum, ad matrem virginisVenit ipsus ultro lacrimans, orans, obsecrans,Fidem dans, iurans se illam ducturum domum.Ignotum est; tacitum est; creditum est. Virgo ex eoCompressu gravida facta est: mensis hic decimus est.Ille bonus vir nobis psaltriam, si Dis placet,Paravit quicum vivat, illam deserit.Pro certon tu istaec dicis?Mater virginisIn medio est; ipsa virgo; res ipsa: hic Geta