Hoc vitio datur.Probissime.Porro autem—Non hercle otium estNunc mihi auscultandi. Pisces ex sententiaNactus sum: hi mihi ne corrumpantur cautio est:Nam id nobis tam flagitium est quam illa, Demea,Non facere vobis quae modo dixti: et, quod queo,Conservis ad eundem istunc praecipio modum:Hoc salsum est; hoc adustum est; hoc lautum est parum,Illud recte: iterum sic memento: seduloMoneo quae possum pro mea sapientia.Postremo tanquam in speculum in patinas, Demea,Inspicere iubeo, et moneo quid facto usus siet.Inepta haec esse nos quae facimus sentio:Verum quid facias? ut homo est, ita morem geras.Numquid vis?Mentem vobis meliorem dari.Tu rus hinc abis?Recta.Nam quid tu hic agas,Ubi si quid bene praecipias nemo obtemperet?Ego vero hinc abeo, quando is quamobrem huc veneramRus abiit: illum curo unum: ille ad me attinet.Quando ita vult frater, de istoc ipse viderit.Sed quis illic est procul quem video? estne hic Hegio,Tribulis noster? si satis cerno, is hercle est: vah,Homo amicus nobis iam inde a puero. Di boni!Nae illiusmodi iam nobis magna civiumPenuria est: homo antiqua virtute ac fide.Haud cito mali quid ortum ex hoc sit publice.Quam gaudeo ubi etiam huius generis reliquiasRestare video! Ah, vivere etiam nunc libet.Opperiar hominem hic, ut salutem et conloquar.Pro Di immortales, facinus indignum, Geta.Quid narras?Sic est factum.Ex illan familiaTam illiberale facinus esse ortum? O Aeschine,Pol haud paternum istuc dedisti.