Sinerem illum? an non sex totis mensibusPrius olfecissem quam ille quicquam coeperit?Vigilantiam tuam tu mihi narras?Sic sietModo ut nunc est quaeso.Ut quisque suum vult esse, ita est.Quid eum? vidistine hodie?Tuumne filium?Abigam hunc rus. Iamdudum aliquid ruri agere arbitror.Satin scis ibi esse?Oh, qui egomet produxi.Optime est.Metui ne haereret hic.Atque iratum admodum.Quid autem?Adortus iurgio fratrem apud forumDe psaltria istac.Ain vero?Vah, nihil reticuit.Nam ut numerabatur forte argentum intervenitHomo de improviso: coepit clamare, O Aeschine!Haecine flagitia facere te! haec te admittereIndigna genere nostro!Oh! lacrimo gaudio.Non tu hoc argentum perdis sed vitam tuam.Salvus sit, spero: est similis maiorum suum.Hui.Syre, praeceptorum plenus istorum ille.Phy.Domi habuit unde disceret.Fit sedulo.Nihil praetermitto: consuefacio: deniqueInspicere tanquam in speculum in vitas omniumIubeo, atque ex aliis sumere exemplum sibi.Hoc facito.Recte sane.Hoc fugito.Callide.Hoc laudi est.Istaec res est.