Dedit praeterea in sumtum dimidium minae:Id distributum sane est ex sententia.Hem!Huic mandes, si quid recte curatum velis.Hem, Demea, haud aspexeram te. Quid agitur?Quid agatur? Vestram nequeo mirari satisRationem.Est hercle inepta, ne dicam dolo,Atque absurda. Pisces ceteros purga, Dromo:Congrum istum maximum in aqua sinito luderePaulisper: ubi ego venero, exossabitur;Prius nolo.Haecine flagitia!Mihi quidem non placent;Et clamo saepe. Salsamenta haec, Stephanio,Fac macerentur pulchre.Di vestram fidem,Utrum studione id sibi habet, an laudi putatFore si perdiderit gnatum? Vae misero mihi!Videre videor iam diem illum quum hinc egensProfugiet aliquo militatum.O Demea,Istuc est sapere, non quod ante pedes modo estVidere, sed etiam illa quae futura suntProspicere.Quid? istaec iam penes vos psaltria est?Ellam intus.Eho an domi est habiturus?Credo, ut estDementia.Haecine fieri!Inepta lenitasPatris et facilitas prava.Fratris me quidemPudet pigetque.Nimium inter vos, Demea, acNon quia ades praesens dico hoc, pernimium interest.Tu quantus quantus es nihil nisi sapientia es:Ille somnium. Sineres vero tu illum tuumFacere haec?