Fateatur, quum amet aliam, non est utile hanc illi dari:Quapropter quoquo pacto tacito est opus.Ah, minime gentium:Non faciam.Quid ages?Proferam.Hem, mea Sostrata, vide quam rem agas.Peiore res loco non potest esse quam in quo nunc sita est.Primum indotata est: tum praeterea quae secunda ei dos eratPeriit: pro virgine dari nuptum non potest. Hoc reliquum est:Si infitias ibit, testis mecum est annulus quem amiserat.Postremo, quando ego conscia mihi sum a me culpam esse hanc procul,Neque pretium neque rem ullam intercessisse illa aut me indignam, Geta,Experiar.Quid ista? accedo, ut melius dicas.Tu, quantum potes,Abi, atque Hegioni cognato huius rem omnem narrato ordine;Nam is nostro Simulo fuit summus, et nos coluit maxime.Nam hercle alius nemo respicit nos.Propera tu, mea Canthara,Curre: obstetricem arcesse, ut cum opus sit ne in mora nobis siet.Disperii! Ctesiphonem audivi filiumUna affuisse in raptione cum Aeschino.Id misero restat mihi mali, si illum potestQui alicui rei est etiam eum ad nequitiam abducere.Ubi ego illum quaeram? credo abductum in ganeumAliquo: persuasit ille impurus, sat scio.Sed eccum Syrum ire video: hinc scibo iam ubi siet;Atque hercle hic de grege illo est: si me senseritEum quaeritare, nunquam dicet carnifex.Non ostendam me id velle.Omnem rem modo seniQuo pacto se haberet enarramus ordine:Nihil vidi quicquam laetius.Pro Iupiter,Hominis stultitiam!Collaudavit filium:Mihi qui id dedissem consilium egit gratias.Disrumpor.Argentum annumeravit ilico: