Hem, quisquis es, sine me.Ego sum Sostrata.Ubi ea est? te ipsam quaerito,Te expecto: oppido opportune te obtulisti mihi obviam,Hera.Quid est? quid trepidas?Hei mihi!Quid festinas, mi Geta?Animam recipe.Prorsus—Quid istuc prorsus ergo est.Periimus:Actum est.Eloquere ergo, obsecro te, quid sit.Iam—Quid iam, Geta?Aeschinus—Quid is ergo?alienus est ab nostra familia.Hem,Perii: quare?Amare occepit aliam.Vae miserae mihi!Neque id occulte fert: ab lenone ipsus eripuit palam.Satin hoc certum est?Certum: hisce oculis egomet vidi, Sostrata.Ah,Me miseram! quid credas iam? aut cui credas? Nostrumne Aeschinum;Nostram vitam omnium, in quo nostrae spes omnesque opes sitaeErant; qui sine hac iurabat se unum nunquam victurum diem;Qui se in sui gremio positurum puerum dicebat patris;Ita obsecraturum ut liceret sibi hanc uxorem ducere?Hera, lacrimas mitte, ac potius quod ad hanc rem opus est porro consule;Patiamurne, an narremus cuipiam?Au, mi homo, sanusne es?An hoc proferendum tibi videtur usquam esse?Mihi quidem non placet.Iam primum illum alieno animo a nobis esse res ipsa indicat.Nunc si hoc palam proferimus ille infitias ibit, sat scio.Tua fama et gnatae vita in dubium veniet. Tum si maxime