Obsecro, mea nutrix, quid nunc fiet?Quid fiat rogas?Recte edepol spero.Modo dolores, mea tu, occipiunt primulum.Iam nunc times, quasi nunquam affueris, nunquam tute pepereris.Miseram me, neminem habeo; solae sumus: Geta autem hic non adest;Nec quem ad obstetricem mittam; nec qui arcessat Aeschinum.Pol is quidem iam hic aderit; nam nunquam unum intermittit diemQuin semper veniat.Solus mearum miseriarum est remedium.E re nata melius fieri haud potuit quam factum est hera;Quando vitium oblatum est; quod ad illum attinet potissimumTalem, tali genere atque animo, natum ex tanta familia.Ita pol est ut dicis: salvus nobis Deos quaeso ut siet.Nunc illud est quod si omnes omnia sua consilia conferant,Atque huic malo salutem quaerant, auxili nihil afferant,Quod mihique heraeque filiaeque herili est. Vae misero mihi!Tot res repente circumvallant, unde emergi non potest,Vis, egestas, iniustitia, solitudo, infamia.Hocine saeclum? O scelera, O genera sacrilega, O hominem impium!Me miseram! quidnam est quod sic video timidum et properantem Getam?Quem neque fides neque iusiurandum neque illum misericordiaRepressit neque reflexit, neque quod partus instabat prope,Cui miserae indigne per vim vitium obtulerat.Non intelligoSatis quae loquatur.Propius obsecro accedamus, Sostrata.Ah,Me miserum! vix sum compos animi; ita ardeo iracundia.Nihil est quod malim quam illam totam familiam mihi dari obviam,Ut ego iram hanc in eos evomam omnem dum aegritudo haec est recens:Satis mihi id habeam supplici, dum illos ulciscar modo.Seni animam primum extinguerem ipsi qui illud produxit scelus.Tum autem Syrum impulsorem, vah, quibus illum lacerarem modis!Sublimem medium arriperem, et capite pronum in terram statuerem,Ut cerebro dispergat viam.Adolescenti ipsi eriperem oculos; posthaec praecipitem darem;Caeteros ruerem, agerem, raperem, tunderem, et prosternerem.Sed cesso heram hoc malo impertiri propere?Revocemus. Geta.