Potius quam venias in periculum, Sannio,Servesne an perdas totum, dividuum face:Minas decem conradet alicunde.Hei mihi,Etiam de sorte nunc venio in dubium miser?Pudet nihil: omnes dentes labefecit mihi:Praeterea colaphis tuber est totum caput.Etiam insuper defrudat? nusquam abeo.Ut lubet.Numquid vis quin abeam?Immo hercle hoc quaeso, Syre;Ut ut haec sunt acta, potius quam lites sequar,Meum mihi reddatur; saltem quanti emta est, Syre.Scio te non usum antehac amicitia mea:Memorem me dices esse et gratum.SeduloFaciam: sed Ctesiphonem video: laetus estDe amica.Quid quod te oro?Paulisper mane.Abs quivis homine, cum est opus, beneficium accipere gaudeas:Verum enimvero id demum iuvat, si, quem aequum est facere, is bene facit.O frater frater, quid ego nunc te laudem? Satis certo scio;Nunquam ita magnifice quicquam dicam id virtus quin superet tua.Itaque unam hanc rem me habere praeter alios praecipuam arbitror,Fratrem homini nemini esse primarum artium magis principem.O Ctesipho.O Syre, Aeschinus ubi est?Ellum, te exspectat domi.Hem.Quid est?Quid sit? illius opera, Syre, nunc vivo: festivum caput,Qui omnia sibi post putavit esse prae meo commodo;Maledicta, famam, meum amorem, et peccatum in se transtulit:Nihil pote supra. Quidnam foris crepuit?Mane, mane: ipse exit foras.Ubi ille est sacrilegus?Men quaerit? numquidnam effert? Occidi:Nihil video.Ehem, opportune; te ipsum quaero. Quid fit, Ctesipho?