Tace, egomet conveniam iam ipsum: cupide accipiat faxo; atque etiamBene dicat secum esse actum. Quid istuc, Sannio, est quod te audioNescio quid concertasse cum hero?Nunquam vidi iniquiusCertationem comparatam quam haec hodie inter nos fuit:Ego vapulando, ille verberando, usque ambo defessi sumus.Tua culpa.Quid agerem?Adolescenti morem gestum oportuit.Qui potui melius qui hodie usque os praebui?Age, scis quid loquar?Pecuniam in loco negligere maximum interdum est lucrum.Hui!Metuisti; si nunc de tuo iure concessisses paululum, atqueAdolescenti esses morigeratus, hominum homo stultissime,Ne non tibi istuc foeneraret?Ego spem pretio non emo.Nunquam rem facies: abi: nescis inescare homines, Sannio.Credo istuc melius esse: verum ego nunquam adeo astutus fuiQuin quicquid possem mallem auferre potius in praesentia.Age; novi tuum animum; quasi iam usquam tibi sint viginti minae,Dum huic obsequare. Praeterea autem te aiunt proficisci Cyprum.Hem!Coëmisse hinc quae illuc veheres multa; navem conductam; hoc, scio,Animus tibi pendet. Ubi illinc, spero, redieris tamen hoc ages.Nusquam pedem. Perii hercle; hac illi spe hoc inceperunt.Timet:Inieci scrupulum homini.O scelera! illud videUt in ipso articulo oppressit. Emtae mulieresComplures; et item hine alia quae porto Cyprum.Nisi eo ad mercatum venio, damnum maximum est.Nunc si hoc omitto actum agam; ubi illinc redieroNihil est; refrixerit res. Nunc demum venis?Cur passus? ubi eras? Ut sit satius perdereQuam aut hic nunc manere tam diu, aut tum persequi.Iamne enumerasti id quod ad te rediturum putes?Hocine illo dignum est? hocine incipere Aeschinum?Per oppressionem ut hanc mihi eripere postulet?Labascit. Unum hoc habeo: vide si satis placet: