Tuum filium dedisti adoptandum mihi:Is meus est factus: si quid peccat Demea,Mihi peccat: ego illi maximam partem feram.Obsonat, potat, olet unguenta; de meo.Amat; a me argentum dabitur dum erit commodum:Ubi non erit fortasse excludetur foras.Fores effregit; restituentur: disciditVestem; resarcietur. Est, Dis gratia,Et unde haec flant, et adhuc non molesta sunt.Postremo aut desine, aut cedo quemvis arbitrum:Te plura in hac re peccare ostendam.Hei mihi!Pater esse disce ab illis qui vere sciunt.Natura tu illi pater es, consiliis ego.Tun consulis quicquam?Ah, si pergis abiero.Sicine agis?An ego toties de eadem re audiam?Curae est mihi.Et mihi curae est: verum DemeaCuremus aequam uterque partem: tu alterum,Ego item alterum; nam ambos curare propemodumReposcere illum est quem dedisti.Ah, Micio.Mihi sic videtur.Quid istic? tibi si istic placet,Profundat, perdat, pereat: nihil ad me attinet.Iam si verbum unum posthac—Rursum, Demea,Irascere?An non credis? repeto quem dedi?Aegre est: alienus non sum: si obsto, hem, desino.Unum vis curem; curo; et est Dis gratiaQuum ita ut volo est. Iste tuus ipse sentietPosterius—nolo in illum gravius dicere.Nec nihil neque omnia haec sunt quae dicit; tamenNonnihil molesta sunt haec mihi: sed ostendereMe aegre pati illi nolui: nam ita est homo;Quum placo adversor sedulo et deterreo.Tamen vix humane patitur: verum si augeam,